monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 18
{VIII} non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit, Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tunc enim auctor ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset neminem ad id tempus Asiae Graeciaeque visum.